- CONSUL
- CONSULtutor annuus erat Romanae Rei publ. publici consilii princeps, et exercitus Dux. Summum vero apud Romanos dignitatis fastigium fiut post exactos Reges a Iunio Bruto prim um inttoductum, an. Urb. Cond. 244. Consulem perpetuum se Vitellius creavit, Sueton. c. 11. Dio. Tacit. Dicti autem sunt Consules, a consulendo, h. e. providendo ac iudicando, Quintilanô auctore, l. 1. c. 10. Hinc illud vetus apud Varronem; qui bene consulat, Consul cluat. Diu autem hoc nomen Romae sanctum, ac summi magistratus proprium fuit; Tandem tamen et ad Proconsules et municipiorum Magi stratus translatum est, quod Casaubonus, Notis ad Apul. Apol. observat et plures Inscriptiones apud Gruterum confirmaut. A Iustintano Imperatore Treboniani instinctu A. C. 541. penitus sublatum Novell. 105. a Iustino restitutum, qui A. C. 566. Populi favorem aucupaturus se Consulem fecit. Coripp. l. 2. De Consulum officio, vide plura apud Fenestellam, l. de Rom. Magistratibus. Apud Auctores medii aevi voces Consul et Consulatus, usurparae reperiuntur pro Comite et Comitatu. Apud Orientales Consul etiam dicitur, qui, in re merecatoria, legatione defungitur, Henr. Spelmannus Glossar. Archaeol. De Consulib. Romanis addo: Erat penes Consules, quorum duo erant, eadem primitus potestas, quam Reges ante habuerant, sed ad anni solum spatium; Fueruntque primo Praetores, dein Iudices, tandem vero Consules dicti, Graecis Υ῞πατοι. Vide infra Hypatus. Creabautur Comitiis Centuriatis, eratque Magistratus huius capiendi legitimus annus quadragesimus rertius aetatis: Marco tamen Valerio corvino, Tit. Flaminio Scipioni et Pompeio, ob merita, citius contigit. Absentem creari Consulem potro non licuit, nec fas erat sequente quoque annô eandem dignitatem tenere, quod ramen Mario, ob Cimbrici belli molem imminentem, concessum. Rarô quoque bis aut ter in eundem id dignitatis collatum, fuitque umus Marii proprium, septies Consulatum gessisse: qui cum antiquitus non nisi Patriciis obtingeret, communicatus cum plebe est, post atrocem seditionem ingentiaque certamina an. Urb. Cond. 388. quô prim us de plebe Consul factus est L. Sextius ptinceps seditionis, et cuius lege partus erat, ut loquitur Liv. l. 7. Imo an. Urb. Cond. 621. eo res deducta legitur, ut tum primum ex tenore legis Liciniae ambo Consules Plebeii eligerentur: nihilominus plerum que obtinnit, ut Patricius Plebeio iungeretur. Potestatem illorum Polybius, l. 6. prolixe describit, strictius Cicero, de Legg. l. 3. c. 3. Regio Imperio, verba Legis, duo sunto, irque praeeundo, iudicando, consulendo, Praetores, Iudices, Consules appellantur: militiae summum ius habento: nemini parento: ollis salus populi suprema lex esto. Eum Magistralum nisi intervenerint decem anni, ne quis capito etc. Postea tamen potestas tanta ad Senatus auctoritatem alligata et mature provocatio a consulibus ad plebem lege Valeriâ constiruta est: inprimis postquam Tribuni Pelb. orti, non parum de illa decessit. Insignia Consulum fuere, sellla Curulis regia seu eburnea, in qua ius dicebatur: Trabea seu purpurea pretexta, unde Poeta,---- ---- Trabeati cura Quirini.Lictoresque 12. qui alternis mensibus fasces praeferebant; Cui primô mense praeferebantur, idque vel propter liberorum numerum, ex lege Iulia, vel ob aetatem, vel quia ante Collegam in Comitiis proclamatus erat, Consul maior vel Consul prior dictus est, Cael. Rhodig l. 12. c. 7. Fuit et hoc magnae dignitatis, quod hic Magistratus Ε᾿πώνυμος esset, sic ut, cum prius ab ure condita annos Romani, postea a Consulibus, illos numerarent, hôc modô: L. Vaeriô M. Horatiô Consulib. Unde apud Sueronium, c. 1. Caesar dicitur designatus, sequentibus Consulibus, h. e. sequenti annô. Imo et vini cados Consulis, quô collectum erat, annô, una cum regione, ubi ortum, obsignabent. Iuvenalis, Sat. 5. v. 35.---- ---- Cuius patriam, titulumque senectus.Delevit multâ veteris Fuligine testae.Nec omittendum, olim ad Consulatum designari solitos esse die 24. Octobr. at Magistratum dem um Kalendis Ianuarii sequentibus iniisse, ut interea, an talis legitime renuntiatus esset, an malis artibus obrepsisset, exploraretur, Tistinus in Cicer. Orat. pro Caelio, P. Ramus in Catil. 1 etc. Et quidem hi, qui integrum in Consulatu annum exegêre, Consules Honor arii, item Ordmarii vocitati sunt: reliqui autem, qui vel sponte n:unus resignârunt, vel depositi, aut fatô ante tempus functi sunt, vel aliam ob causam annuam non gessêre dignitatem dicti Non Ordinarii et Suffecti Consules leguntur. Quod inprimis coepit, circa an. Urb. Cond. 708. cum Caesar, postquam in Urbem venit, Consulatu se abdicavit, Consulesque fecit Q. Fabium ac C. Trebonium, Fabioque extremâ Magistratus sui die mortuo, statim in residuas horas C. Caninium substituit; in quem notus Ciceronis iocus. Vide Dionem, l. 43. Auctum institutum a Trium viris R. P. C. L. Marcio C. Calvisio Conlulib. ut ipsi gratiae causâ m ultos in cundem annum consules designarent, qui in paucos menfes autetiam dies Magistratus gererent, idem est auctor, Interim annorum numerus his, qui initiô anni Consules fuerunt, adseriptus hique soll ordmarii censebantur ac honoratiores erant etc. Vide quoque infra, ubi de Nundinis Consulum, Relationis iure, A' Consule dicitur Consularis, qui aliquando Consulatum gesserat: quod eximii honotis erat symbolum, Unde ex Consularibus electi sunt Dictatores, Magistri Equitum et Censores. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 9. Thom. Godwiin. Anthol. Rom. l. 3. sect. 2. c. 4. I. C. Bulenger. de Imperatore, p. 143. Theodor. Sitzmannum, ad Rutilii. Itinerar. l. 1. v. 176. Casp. Barth. ad Papin. Statium, l. 4. Sylv. 1. etc. In specie de Candidatorum more, nocte quae Comitia praecedebat, sub dio extra urbem cubandi, dein in solida sella sedendi, dum ipsis Deus aliquis bonum signum mitteret, quod augurium capere dixerunt: de Consularisacro in Capitolio Kal. Ianuar. a novis Consulib. fieri solito: de more item Consulum, de curuli descendendi, cum in Senatu verba ad Principem facturi essent, Isaac. Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 26. 95. et Claudio, c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.